S?bado, 12 de julio de 2008

        

 Decreto de la Penitenciaría Apostólica por el que se concede indulgencia plenaria con ocasión de la XXIII Jornada Mundial de la Juventud en Syney.


TESTO IN LINGUA LATINA

PAENITENTIARIA APOSTOLICA
SYDNEYEN.
DECRETUM


Quo plenaria conceditur Indulgentia christifidelibus qui, occasione "XXIII Mundialis Iuvenum Diei", Sydneyum in forma peregrinationis confluerint; partialem autem Indulgentiam consequi valebunt omnes qui, ubique terrarum, ad spiritales Coetus fines eiusque felicem exitum oraverint.

 

IUVENUM COETUS, anno MMV Coloniae Agrippinae collectus, opportunam Paenitentiariae Apostolicae tribuit occasionem ut, auctoritate Summi Pontificis, spiritales Ecclesiae thesauros, ad insignes sanctificationis fructus adipiscendos, iuvenibus late aperiret.

Hoc autem anno, a die scilicet XV usque ad diem XX proximi mensis Iulii, "in magna Spiritus Sancti terra australi" (ex verbo Ioannis Pauli Pp. II), "XXIII Mundialis iuvenum Dies" sub proposito: "Accipietis virtutem superveniente Sancto Spiritu in vos et eritis mihi testes" (Act 1, 8) Sydneyi celebrabitur.

Etenim circa Christi Vicarium iuvenes adunati, sacris intererunt ritibus et prae primis Paenitentiae et Eucharistiae sacramentis sese reficient. Ipsi autem, sacramentis sincero et humili corde susceptis, virtute Paracliti Spiritus sui roborandi desiderio flagrabunt, et, confirmati Chrismate salutis, apertum Fidei testimonium coram aliis reddent usque ad extremum terrae. Faxit Deus ut ipsa Summi Pontificis praesentia, inter iuvenes Sydneyi collectos, hoc exprimat et propitiet.

In Audientia SS.mi die XXI huius mensis Iunii infrascriptis concessa, ipse Augustus Pontifex Apostolicae Paenitentiariae specialem ad hoc facultatem expresse confirmavit, quae donum Indulgentiarum per praesens Decretum, prout sequitur, declarat:

Plenaria conceditur Indulgentia christifidelibus qui aliquot sacris functionibus vel spiritalibus inceptis, decursu "XXIII Mundialis Iuvenum Diei" Sydneyi peragendis, necnon sollemni eius conclusioni, devote interfuerint, dummodo, confessi et vere paenitentes, Sacram Synaxim susceperint et ad mentem Sanctitatis Suae pie oraverint.

Partialis conceditur Indulgentia christifidelibus, ubicumque fuerint dum praedictus celebrabitur conventus si, corde saltem contrito, Deo Spiritui Sancto elevabunt preces, ut Ipse ad caritatem iuvenes incitet, et vigorem eis infundat in Evangelio propria vita nuntiando.

Quo autem facilius christifideles caelestium horum munerum participes fieri queant, sacerdotes, ad sacramentales confessiones audiendas legitime adprobati, prompto et generoso animo sese praebeant ad ipsas excipiendas et fidelibus publicas preces pro bono ipsius "Mundialis Iuvenum Diei" exitu proponant.
Praesenti pro hac vice valituro. Quibuscumque in contrarium facientibus non obstantibus.
Datum Romae, ex aedibus Paenitentiariae Apostolicae, die XXVIII mensis Iunii, anno Incarnationis Dominicae MMVIII, in pervigilio sollemnitatis Ss.
Apostolorum Petri et Pauli.

IACOBUS FRANCISCUS S. R. E. Card. STAFFORD
Paenitentiarius Maior

+ Ioannes Franciscus Girotti, O. F. M. Conv.
Ep. Tit.
Metensis, Regens

[01071-07.01 [Testo originale: Latino]


Comentarios